Text view

Testament 1

TitleTestament 1
Author---
PublisherGLD-UAB
msNameE-35-RGebbett_11.txt
DateSegle XIb
TypologyE-Textos administratius
DialectOr - Oriental
TranslationNo

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

11"> A WILL (1066) In Dei nomine. Ego Sicards jaceo in egritudine et timeo ne repentina mors michi veniat, et dico pro anima mea et jubeo atque discerno ut sint elemosinarii mei Andreas abba, et Miro clericus, et Guilabert Benifilii. Rogo vos elemosinarii mei jamdicti per Deum et per illam fiduciam quam abeo in vos, ut distribuatis omnem meam substanciam sicut hic inveneritis scriptum. In primis concedo ad domum Sancti Cucuphatis ipsum alodium quod habeo in Maritima, cum ipsa ecclesia qui ibi est in locum que dicunt Valedex sive Civitas Fracta, totum ab integrum cum exiis et regressiis suis, et cum terminis et afrontacionibus, ut omnibus diebus serviat ad domum Sancti Cucuphatis et fiat ad opus de sacristia, cum cubs ·II· et tonna ·I· et ss. ·XIII· de blad qui ibi sunt. Et iterum concedo ad domum[...]arilio ·I· de bous, cum illorum aper et someres ·II_as· et puli ·I· et oves ·XVIIII· et capras ·VIII· et ipsum precium de vino quod debet Joan Marcuç, quod vendidit hoc anno, et quarta ·I· de forment. Et concedo ad Sanctum Stefanum ipsa mea maiola, et ad filia mea Arsendis vaca ·I· et somera ·I·, et concedo ad Guilabert puli ·I· cavali et bove ·I· bragad et vacca ·I· et reia ·I· et oves ·VII· et draps ·II· de lit optimos et ipsum vinum qui est in Maritima. Et concedo ad Ermengards draps ·II· de lit[...] et ad Bremon cubs ·II· et tonna ·I· qui est in ipso mas quod ipse tenet. Et iterum concedo ad domum Sancti Cucufatis alias vaccas qui remanent, et tonna ·I· de vi et guadengs ·IIII· et quat ·I· et feltre ·I· et plumaçs ·IIII· et mapes ·II· et tovalias ·II· et porcs ·VII· et porcels ·VII· et paos ·VIIII· et occes ·VI· et anads ·VI·[...] Factum hoc testamentum ·II· k. octobr. anno ·VII· regnante Filipo rege.


Download XMLDownload text